라틴어 문장 검색

Eumenes igitur cum se ob simultatem cum Hephaestione in regis indignationem incurrisse sensisset, multis auctor fuit seque et arma sua Hephaestioni consecrandi pecuniasque ad cohonestandum funus large contulit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:67)
heredes Staberi summam incidere sepulcro,ni sic fecissent, gladiatorum dare centum damnati populo paria atque epulum arbitrio Arri,frumenti quantum metit Africa.
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장56)
"hortulus hic puteusque brevis nec reste movendus in tenuis plantas facili diffunditur haustu, vive bidentis amans et culti vilicus horti, unde epulum possis centum dare Pythagoreis."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III89)
Post epulum igitur inops ac sine ullo apparatu discedens vale dicenti hoc tantum insusurravit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 13:3)
quos cohonestaris in primisque me, si res p. municipi tuo studio, diligentia bene administrata erit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 11 3:5)
cui magistri fiunt et domini constituuntur, qui qua lege et qua condicione pereat pronuntient, de quo homine praeconis vox praedicat et pretium conficit, huic acerbissimum vivo videntique funus indicitur, si funus id habendum est quo non amici conveniunt ad exsequias cohonestandas, sed bonorum emptores ut carnifices ad reliquias vitae lacerandas et distrahendas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 15장 2:3)
Sed subolfacio, quod nobis epulum daturus est Mammaea, binos denarios mihi et meis.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 45:31)
scis enim, quod epulum dedi binos denarios.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 71:19)
Erimus ergo ibi dedicationis die, quem epulo celebrare constitui.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 1 6:1)
Deliberas mecum quemadmodum pecunia, quam municipibus nostris in epulum obtulisti, post te quoque salva sit.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 18 1:1)
heredes Staberi summam incidere sepulcro, ni sic fecissent, gladiatorum dare centum damnati populo paria atque epulum arbitrio arri, frumenti quantum metit Africa.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 2:5)
Epulum et visceratio et quicquid aliud manu capitur, discedit in partes.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 8:4)
Non enim tecta cenationi epulum recepturae parabantur, nec in hunc usum pinus aut abies deferebatur longo vehiculorum ordine vicis intrementibus, ut ex illa lacunaria auro gravia penderent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 9:2)
nemo se stabularii aut cauponis hospitem iudicat nec convivam dantis epulum, ubi dici potest :
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 86:3)
Quare potius persona rem minuat, quam personam res ipsa cohonestet ?
(세네카, 행복론, Liber III 118:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION